

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 4: Versus 17
Ezra.[RAB-HIERON.]. Aiunt Hebraei Ezram, qui interpretaturauxiliator,esse Amram patrem Moysi et Aaron; Jether, id est,auxilium,esse Aaron; et Mered,qui rebellans,esse Moysen. Epher quoque vel Opher, id est,pulverem,Heldad fuisse. Jalon vero et Meldath, qui duo de septuaginta senioribus fuerunt, quos Moyses a Deo accepit ad regendi populi auxilium: tradunt enim Moysen post acceptam legem in eremo patri suasisse, ut matrem dimitteret, eo quod ipsius amica esset, fuit enim filia Levi, postquam Amram duxit aliam ex qua habuit Heldath et Meldath.Genuitque Mariam.[ID.]Sammai Moysen intelligi volunt, etc., usque ad quia populum in eremo gubernavit, et doctrina sua quotidie gubernat.